[Previous] [Top] [Next]

XXXVIII DE HEBDOMADARIO LECTORE

1 Mensis fratrum lectio deesse non debet, nec fortuito casu qui arripuerit codicem legere ibi, sed lecturus tota hebdomada dominica ingrediatur. 2 Qui ingrediens post missas et communionem petat ab omnibus pro se orari, ut avertat ab ipso Deus spiritum elationis, 3 et dicatur hic versus in oratorio tertio ab omnibus, ipso tamen incipiente: Domine, labia mea aperies, et os meum adnuntiabit laudem tuam; 4 et sic accepta benedictione ingrediatur ad legendum.

5 Et summum fiat silentium, ut nullius mussitatio vel vox nisi solius legentis ibi audiatur. 6 Quae vero necessaria sunt comedentibus et bibentibus sic sibi vicissim ministrent fratres ut nullus indigeat petere aliquid; 7 si quid tamen opus fuerit, sonitu cuiuscumque signi potius petatur quam voce. 8 Nec praesumat ibi aliquis de ipsa lectione aut aliunde quicquam requirere, ne detur occasio; 9 nisi forte prior pro aedificatione voluerit aliquid breviter dicere.

10 Frater autem lector hebdomadarius accipiat mixtum priusquam incipiat legere, propter communionem sanctam, et ne forte grave sit ei ieiunium sustinere. 11 Postea autem cum coquinae hebdomadariis et servitoribus reficiat.

12 Fratres autem non per ordinem legant aut cantent, sed qui aedificant audientes.

XXXIX DE MENSURA CIBUS

1 Sufficere credimus ad refectionem cotidianam tam sextae quam nonae, omnibus mensis, cocta duo pulmentaria, propter diversorum infirmitatibus, 2 ut forte qui ex illo non potuerit edere ex alio reficiatur. 3 Ergo duo pulmentaria cocta fratribus omnibus sufficiant et, si fuerit unde poma aut nascentia leguminum, addatur et tertium.

4 Panis libra una propensa sufficiat in die, sive una sit refectio sive prandii et cenae: 5 quod si cenaturi sunt, de eadem libra tertia pars a cellarario servetur reddenda cenandis.

6 Quod si labor forte factus fuerit maior, in arbitrio et potestate abbatis erit, si expediat, aliquid augere, 7 remota prae omnibus crapula et ut numquam surripiat monacho indigeries, 8 quia nihil sic contrarium est omni christiano quomodo crapula, 9 sicut ait Dominus noster: Videte ne graventur corda vestra crapula.

10 Pueris vero minori aetate non eadem servetur quantitas, sed minor quam maioribus, servata in omnibus parcitate.

11 Carnium vero quadrupedum omnimodo ab omnibus abstineatur comestio, praeter omnino debiles aegrotos.

XL DE MENSURA POTUS

1 Unusquisque proprium habet donum ex Deo, alius sic, alius vero sic; 2 et ideo cum aliqua scrupulositate a nobis mensura victus aliorum constituitur. 3 Tamen infirmorum contuentes imbecillitatem, credimus heminam vini per singulos sufficere per diem. 4 Quibus autem donat Deus tolerantiam abstinentiae, propriam se habituros mercedem sciant.

5 Quod si aut loci necessitas vel labor aut ardor aestatis amplius poposcerit, in arbitrio prioris consistat, considerans in omnibus ne surrepat satietas aut ebrietas. 6 Licet legamus vinum omnino monachorum non esse, sed quia nostris temporibus id monachis persuaderi non potest, saltem vel hoc consentiamus ut non usque ad satietatem bibamus, sed parcius, 7 quia vinum apostatare facit etiam sapientes.

8 Ubi autem necessitas loci exposcit ut nec suprascripta mensura inveniri possit, sed multo minus aut ex toto nihil, benedicant Deum qui ibi habitant et non murmurent. 9 Hoc ante omnia admonentes ut absque murmurationibus sint.

XLI QUIBUS HORIS OPORTET REFICERE FRATRES

1 A sancto Pascha usque Pentecosten, ad sextam reficiant fratres et sera cenent.

2 A Pentecosten autem, tota aestate, si labores agrorum non habent monachi aut nimietas aestatis non perturbat, quarta et sexta feria ieiunent usque ad nonam; 3 reliquis diebus ad sextam prandeant; 4 quam prandii sextam, si operis in agris habuerint aut aestatis fervor nimius fuerit, continuanda erit et in abbatis sit providentia. 5 Et sic omnia temperet atque disponat qualiter et animae salventur et quod faciunt fratres absque iusta murmuratione faciant.

6 Ab idus autem Septembres usque caput quadragesimae, ad nonam semper reficiant.

7 In quadragesima vero usque in Pascha, ad vesperam reficiant; 8 ipsa tamen vespera sic agatur ut lumen lucernae non indigeant reficientes, sed luce adhuc diei omnia consummentur. 9 Sed et omni tempore, sive cena sive refectionis hora sic temperetur ut luce fiant omnia.

XLII UT POST COMPLETORIUM NEMO LOQUATUR

1 Omni tempore silentium debent studere monachi, maxime tamen nocturnis horis. 2 Et ideo omni tempore, sive ieiunii sive prandii: 3 si tempus fuerit prandii, mox surrexerint a cena, sedeant omnes in unum et legat unus Collationes vel Vitas Patrum aut certe aliud quod aedificet audientes, 4 non autem Heptateuchum aut Regum, quia infirmis intellectibus non erit utile illa hora hanc scripturam audire, aliis vero horis legantur.

5 Si autem ieiunii dies fuerit, dicta vespera parvo intervallo mox accedant ad lectionem Collationum, ut diximus. 6 Et lectis quattuor aut quinque foliis vel quantum hora permittit, 7 omnibus in unum occurrentibus per hanc moram lectionis, si qui forte in assignato sibi commisso fuit occupatus, 8 omnes ergo in unum positi compleant et, exeuntes a completoriis, nulla sit licentia denuo cuiquam loqui aliquid.

9 Quod si inventus fuerit quisquam praevaricare hanc taciturnitatis regulam, gravi vindictae subiaceat -- 10 excepto si necessitas hospitum supervenerit aut forte abbas alicui aliquid iusserit, 11 quod tamen et ipsud cum summa gravitate et moderatione honestissima fiat.

XLIII DE HIS QUI AD OPUS DEI VEL AD MENSAM TARDE OCCURRUNT

1 Ad horam divini officii, mox auditus fuerit signus, relictis omnibus quaelibet fuerint in manibus, summa cum festinatione curratur, 2 cum gravitate tamen, ut non scurrilitas inveniat fomitem.

3 Ergo nihil operi Dei praeponatur.

4 Quod si quis in nocturnis vigiliis post gloriam psalmi nonagesimi quarti, quem propter hoc omnino subtrahendo et morose volumus dici, occurrerit, non stet in ordine suo in choro, 5 sed ultimus omnium stet aut in loco quem talibus neglegentibus seorsum constituerit abbas, ut videantur ab ipso vel ab omnibus, 6 usque dum completo opere Dei publica satisfactione paeniteat. 7 Ideo autem eos in ultimo aut seorsum iudicavimus debere stare ut, visi ab omnibus, vel pro ipsa verecundia sua emendent; 8 nam, si foris oratorium remaneant, erit forte talis qui se aut recollocet et dormit, aut certe sedit sibi foris vel fabulis vacat, et datur occasio maligno; 9 sed ingrediantur intus, ut nec totum perdant et de reliquo emendent.

10 Diurnis autem horis, qui ad opus Dei post versum et gloriam primi psalmi qui post versum dicitur non occurrerit, lege qua supra diximus in ultimo stent, 11 nec praesumant sociari choro psallentium usque ad satisfactionem, nisi forte abbas licentiam dederit remissione sua, 12 ita tamen ut satisfaciat reus ex hoc.

13 Ad mensam autem qui ante versu non occurrerit, ut simul omnes dicant versu et orent et sub uno omnes accedant ad mensam, 14 qui per neglegentiam suam aut vitio non occurrerit, usque secunda vice pro hoc corripiatur; 15 si denuo non emendaverit, non permittatur ad mensae communis participationem, 16 sed sequestratus a consortio omnium reficiat solus, sublata ei portione sua vinum, usque ad satisfactionem et emendationem.

17 Similiter autem patiatur qui et ad illum versum non fuerit praesens qui post cibum dicitur.

18 Et ne quis praesumat ante statutam horam vel postea quicquam cibi aut potus praesumere; 19 sed et cui offertur aliquid a priore et accipere renuit, hora qua desideraverit hoc quod prius recusavit aut aliud, omnino nihil percipiat usque ad emendationem congruam.

XLIV DE HIS QUI EXCOMMUNICANTUR, QUOMODO SATISFACIANT

1 Qui pro gravibus culpis ab oratorio et a mensa excommunicantur, hora qua opus Dei in oratorio percelebratur, ante fores oratorii prostratus iaceat nihil dicens, 2 nisi tantum posito in terra capite, stratus pronus omnium de oratorio exeuntium pedibus; 3 et hoc tamdiu faciat usque dum abbas iudicaverit satisfactum esse.

4 Qui dum iussus ab abbate venerit, volvat se ipsius abbatis deinde omnium vestigiis ut orent pro ipso, 5 et tunc, si iusserit abbas, recipiatur in choro vel in ordine quo abbas decreverit; 6 ita sane ut psalmum aut lectionem vel aliud quid non praesumat in oratorio imponere nisi iterum abbas iubeat; 7 et omnibus horis, dum percompletur opus Dei, proiciat se in terra in loco quo stat, 8 et sic satisfaciat usque dum ei iubeat iterum abbas ut quiescat iam ab hac satisfactione.

9 Qui vero pro levibus culpis excommunicantur tantum a mensa, in oratorio satisfaciant usque ad iussionem abbatis; 10 hoc perficiant usque dum benedicat et dicat: Sufficit.

XLV DE HIS QUI FALLUNTUR IN ORATORIO

1 Si quis dum pronuntiat psalmum, responsorium, antiphonam vel lectionem fallitus fuerit, nisi satisfactione ibi coram omnibus humiliatus fuerit, maiori vindictae subiaceat, 2 quippe qui noluit humilitate corrigere quod neglegentia deliquit. 3 Infantes autem pro tali culpa vapulent.

XLVI DE HIS QUI IN ALIIS QUIBUSLIBET REBUS DELINQUUNT

1 Si quis dum in labore quovis, in coquina, in cellario, in ministerio, in pistrino, in horto, in arte aliqua dum laborat, vel in quocumque loco, aliquid deliquerit, 2 aut fregerit quippiam aut perdiderit, vel aliud quid excesserit ubiubi, 3 et non veniens continuo ante abbatem vel congregationem ipse ultro satisfecerit et prodiderit delictum suum, 4 dum per alium cognitum fuerit, maiori subiaceat emendationi.

5 Si animae vero peccati causa fuerit latens, tantum abbati aut spiritalibus senioribus patefaciat, 6 qui sciat curare et sua et aliena vulnera, non detegere et publicare.

[Previous] [Top] [Next]