1 In abbatis ordinatione illa semper consideretur ratio ut hic constituatur quem sive omnis concors congregatio secundum timorem Dei, sive etiam pars quamvis parva congregationis saniore consilio elegerit. 2 Vitae autem merito et sapientiae doctrina eligatur qui ordinandus est, etiam si ultimus fuerit in ordine congregationis.
3 Quod si etiam omnis congregatio vitiis suis -- quod quidem absit -- consentientem personam pari consilio elegerit, 4 et vitia ipsa aliquatenus in notitia episcopi ad cuius dioecesim pertinet locus ipse vel ad abbates aut christianos vicinos claruerint, 5 prohibeant pravorum praevalere consensum, sed domui Dei dignum constituant dispensatorem, 6 scientes pro hoc se recepturos mercedem bonam, si illud caste et zelo Dei faciant, sicut e diverso peccatum si neglegant.
7 Ordinatus autem abbas cogitet semper quale onus suscepit et cui redditurus est rationem vilicationis suae, 8 sciatque sibi oportere prodesse magis quam praeesse.
9 Oportet ergo eum esse doctum lege divina, ut sciat et sit unde proferat nova et vetera, castum, sobrium, misericordem, 10 et semper superexaltet misericordiam iudicio, ut idem ipse consequatur.
11 Oderit vitia, diligat fratres. 12 In ipsa autem correptione prudenter agat et ne quid nimis, ne dum nimis eradere cupit aeruginem frangatur vas; 13 suamque fragilitatem semper suspectus sit, memineritque calamum quassatum non conterendum. 14 In quibus non dicimus ut permittat nutriri vitia, sed prudenter et cum caritate ea amputet, ut viderit cuique expedire sicut iam diximus, 15 et studeat plus amari quam timeri.
16 Non sit turbulentus et anxius, non sit nimius et obstinatus, non sit zelotypus et nimis suspiciosus, quia numquam requiescit; 17 in ipsis imperiis suis providus et consideratus, et sive secundum Deum sive secundum saeculum sit opera quam iniungit, discernat et temperet, 18 cogitans discretionem sancti Iacob dicentis: Si greges meos plus in ambulando fecero laborare, morientur cuncti una die.
19 Haec ergo aliaque testimonia discretionis matris virtutum sumens, sic omnia temperet ut sit et fortes quod cupiant et infirmi non refugiant.
20 Et praecipue ut praesentem regulam in omnibus conservet, 21 ut dum bene ministraverit audiat a Domino quod servus bonus qui erogavit triticum conservis suis in tempore suo: 22 Amen dico vobis, ait, super omnia bona sua constituit eum.
1 Saepius quidem contigit ut per ordinationem praepositi scandala gravia in monasteriis oriantur, 2 dum sint aliqui maligno spiritu superbiae inflati et aestimantes se secundos esse abbates, assumentes sibi tyrannidem, scandala nutriunt et dissensiones in congregationes faciunt, 3 et maxime in illis locis ubi ab eodem sacerdote vel ab eis abbatibus qui abbatem ordinant, ab ipsis etiam et praepositus ordinatur. 4 Quod quam sit absurdum facile advertitur, quia ab ipso initio ordinationis materia ei datur superbiendi, 5 dum ei suggeritur a cogitationibus suis exutum eum esse a potestate abbatis sui, 6 quia ab ipsis es et tu ordinatus a quibus et abbas. 7 Hinc suscitantur invidiae, rixae, detractiones, aemulationes, dissensiones, exordinationes, 8 ut dum contraria sibi abbas praepositusque sentiunt, et ipsorum necesse est sub hanc dissensionem animas periclitari, 9 et hi qui sub ipsis sunt, dum adulantur partibus, eunt in perditionem. 10 Cuius periculi malum illos respicit in capite qui talius inordinationis se fecerunt auctores.
11 Ideo nos vidimus expedire propter pacis caritatisque custodiam in abbatis pendere arbitrio ordinationem monasterii sui; 12 et si potest fieri per decanos ordinetur, ut ante disposuimus, omnis utilitas monasterii, prout abbas disposuerit, 13 ut, dum pluribus committitur, unus non superbiat. 14 Quod si aut locus expetit aut congregatio petierit rationabiliter cum humilitate et abbas iudicaverit expedire, 15 quemcumque elegerit abbas cum consilio fratrum timentium Deum ordinet ipse sibi praepositum.
16 Qui tamen praepositus illa agat cum reverentia quae ab abbate suo ei iniuncta fuerint, nihil contra abbatis voluntatem aut ordinationem faciens, 17 quia quantum praelatus est ceteris, ita eum oportet sollicitius observare praecepta regulae.
18 Qui praepositus si repertus fuerit vitiosus aut elatione deceptus superbire, aut contemptor sanctae regulae fuerit comprobatus, admoneatur verbis usque quater; 19 si non emendaverit, adhibeatur ei correptio disciplinae regularis. 20 Quod si neque sic correxerit, tunc deiciatur de ordine praepositurae et alius qui dignus est in loco eius surrogetur. 21 Quod si et postea in congregatione quietus et oboediens non fuerit, etiam de monasterio pellatur. 22 Cogitet tamen abbas se de omnibus iudiciis suis Deo reddere rationem, ne forte invidiae aut zeli flamma urat animam.
1 Ad portam monasterii ponatur senex sapiens, qui sciat accipere responsum et reddere, et cuius maturitas eum non sinat vagari. 2 Qui portarius cellam debebit habere iuxta portam, ut venientes semper praesentem inveniant a quo responsum accipiant. 3 Et mox ut aliquis pulsaverit aut pauper clamaverit, Deo gratias respondeat aut Benedic, 4 et cum omni mansuetudine timoris Dei reddat responsum festinanter cum fervore caritatis. 5 Qui portarius si indiget solacio iuniorem fratrem accipiat.
6 Monasterium autem, si possit fieri, ita debet constitui ut omnia necessaria, id est aqua, molendinum, hortum, vel artes diversas intra monasterium exerceantur, 7 ut non sit necessitas monachis vagandi foris, quia omnino non expedit animabus eorum.
8 Hanc autem regulam saepius volumus in congregatione legi, ne quis fratrum se de ignorantia excuset.
1 Dirigendi fratres in via omnium fratrum vel abbatis se orationi commendent, 2 et semper ad orationem ultimam operis Dei commemoratio omnium absentum fiat.
3 Revertentes autem de via fratres ipso die quo redeunt per omnes canonicas horas, dum expletur opus Dei, prostrati solo oratorii 4 ab omnibus petant orationem propter excessos, ne qui forte surripuerint in via visus aut auditus malae rei aut otiosi sermonis. 5 Nec praesumat quisquam referre alio quaecumque foris monasterium viderit aut audierit, quia plurima destructio est.
6 Quod si quis praesumpserit, vindictae regulari subiaceat. 7 Similiter et qui praesumpserit claustra monasterii egredi vel quocumque ire vel quippiam quamvis parvum sine iussione abbatis facere.
1 Si cui fratri aliqua forte gravia aut impossibilia iniunguntur, suscipiat quidem iubentis imperium cum omni mansuetudine et oboedientia. 2 Quod si omnino virium suarum mensuram viderit pondus oneris excedere, impossibilitatis suae causas ei qui sibi praeest patienter et opportune suggerat, 3 non superbiendo aut resistendo vel contradicendo. 4 Quod si post suggestionem suam in sua sententia prioris imperium perduraverit, sciat iunior ita sibi expedire, 5 et ex caritate, confidens de adiutorio Dei, oboediat.
1 Praecavendum est ne quavis occasione praesumat alter alium defendere monachum in monasterio aut quasi tueri, 2 etiam si qualivis consanguinitatis propinquitate iungantur. 3 Nec quolibet modo id a monachis praesumatur, quia exinde gravissima occasio scandalorum oriri potest. 4 Quod si quis haec transgressus fuerit, acrius coerceatur.
1 Vitetur in monasterio omnis praesumptionis occasio; 2 atque constituimus ut nulli liceat quemquam fratrum suorum excommunicare aut caedere, nisi cui potestas ab abbate data fuerit. 3 Peccantes autem coram omnibus arguantur ut ceteri metum habeant. 4 Infantum vero usque quindecim annorum aetates disciplinae diligentia ab omnibus et custodia sit; 5 sed et hoc cum omni mensura et ratione.
6 Nam in fortiori aetate qui praesumit aliquatenus sine praecepto abbatis vel in ipsis infantibus sine discretione exarserit, disciplinae regulari subiaceat, 7 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
1 Oboedientiae bonum non solum abbati exhibendum est ab omnibus, sed etiam sibi invicem ita oboediant fratres, 2 scientes per hanc oboedientiae viam se ituros ad Deum.
3 Praemisso ergo abbatis aut praepositorum qui ab eo constituuntur imperio, cui non permittimus privata imperia praeponi, 4 de cetero omnes iuniores prioribus suis omni caritate et sollicitudine oboediant. 5 Quod si quis contentiosus reperitur, corripiatur.
6 Si quis autem frater pro quavis minima causa ab abbate vel a quocumque priore suo corripitur quolibet modo, 7 vel si leviter senserit animos prioris cuiuscumque contra se iratos vel commotos quamvis modice, 8 mox sine mora tamdiu prostratus in terra ante pedes eius iaceat satisfaciens, usque dum benedictione sanetur illa commotio. 9 Quod qui contempserit facere, aut corporali vindictae subiaceat aut, si contumax fuerit, de monasterio expellatur.
1 Sicut est zelus amaritudinis malus qui separat a Deo et ducit ad infernum, 2 ita est zelus bonus qui separat a vitia et ducit ad Deum et ad vitam aeternam.
3 Hunc ergo zelum ferventissimo amore exerceant monachi, 4 id est ut honore se invicem praeveniant, 5 infirmitates suas sive corporum sive morum patientissime tolerent, 6 oboedientiam sibi certatim impendant; 7 nullus quod sibi utile iudicat sequatur, sed quod magis alio; 8 caritatem fraternitatis caste impendant,
9 amore Deum timeant,
10 abbatem suum sincera et humili caritate diligant,
11 Christo omnino nihil praeponant, 12 qui nos pariter ad vitam aeternam perducat.
1 Regulam autem hanc descripsimus, ut hanc observantes in monasteriis aliquatenus vel honestatem morum aut initium conversationis nos demonstremus habere.
2 Ceterum ad perfectionem conversationis qui festinat, sunt doctrinae sanctorum patrum, quarum observatio perducit hominem ad celsitudinem perfectionis. 3 Quae enim pagina aut qui sermo divinae auctoritatis veteris ac novi testamenti non est rectissima norma vitae humanae? 4 Aut quis liber sanctorum catholicorum patrum hoc non resonat ut recto cursu perveniamus ad creatorem nostrum? 5 Necnon et Collationes Patrum et Instituta et Vitas eorum, sed et Regula sancti patris nostri Basilii, 6 quid aliud sunt nisi bene viventium et oboedientium monachorum instrumenta virtutum? 7 Nobis autem desidiosis et male viventibus atque neglegentibus rubor confusionis est.
8 Quisquis ergo ad patriam caelestem festinas, hanc minimam inchoationis regulam descriptam, adiuvante Christo, perfice, 9 et tunc demum ad maiora quae supra commemoravimus doctrinae virtutumque culmina, Deo protegente, pervenies. Amen.
[EXPLICIT TEXTUS REGULAE]