1 Artifices si sunt in monasterio cum omni humilitate faciant ipsas artes, si permiserit abbas. 2 Quod si aliquis ex eis extollitur pro scientia artis suae, eo quod videatur aliquid conferre monasterio, 3 hic talis erigatur ab ipsa arte et denuo per eam non transeat, nisi forte humiliato ei iterum abbas iubeat.
4 Si quid vero ex operibus artificum venumdandum est, videant ipsi per quorum manus transigenda sint ne aliquam fraudem praesumant. 5 Memorentur semper Ananiae et Saphirae, ne forte mortem quam illi in corpore pertulerunt, 6 hanc isti vel omnes qui aliquam fraudem de rebus monasterii fecerint in anima patiantur.
7 In ipsis autem pretiis non surripiat avaritiae malum, 8 sed semper aliquantulum vilius detur quam ab aliis saecularibus dari potest, 9 ut in omnibus glorificetur Deus.
1 Noviter veniens quis ad conversationem, non ei facilis tribuatur ingressus, 2 sed sicut ait Apostolus: Probate spiritus si ex Deo sunt.
3 Ergo si veniens perseveraverit pulsans et illatas sibi iniurias et difficultatem ingressus post quattuor aut quinque dies visus fuerit patienter portare et persistere petitioni suae, 4 adnuatur ei ingressus et sit in cella hospitum paucis diebus.
5 Postea autem sit in cella noviciorum ubi meditent et manducent et dormiant. 6 Et senior eis talis deputetur qui aptus sit ad lucrandas animas, qui super eos omnino curiose intendat.
7 Et sollicitudo sit si revera Deum quaerit, si sollicitus est ad opus Dei, ad oboedientiam, ad opprobria. 8 Praedicentur ei omnia dura et aspera per quae itur ad Deum.
9 Si promiserit de stabilitate sua perseverantia, post duorum mensuum circulum legatur ei haec regula per ordinem 10 et dicatur ei: Ecce lex sub qua militare vis; si potes observare, ingredere; si vero non potes, liber discede. 11 Si adhuc steterit, tunc ducatur in supradictam cellam noviciorum et iterum probetur in omni patientia. 12 Et post sex mensuum circuitum legatur ei regula, ut sciat ad quod ingreditur. 13 Et si adhuc stat, post quattuor menses iterum relegatur ei eadem regula.
14 Et si habita secum deliberatione promiserit se omnia custodire et cuncta sibi imperata servare, tunc suscipiatur in congregatione, 15 sciens et lege regulae constitutum quod ei ex illa die non liceat egredi de monasterio, 16 nec collum excutere de sub iugo regulae quem sub tam morosam deliberationem licuit aut excusare aut suscipere.
17 Suscipiendus autem in oratorio coram omnibus promittat de stabilitate sua et conversatione morum suorum et oboedientia, 18 coram Deo et sanctis eius, ut si aliquando aliter fecerit, ab eo se damnandum sciat quem irridit.
19 De qua promissione sua faciat petitionem ad nomen sanctorum quorum reliquiae ibi sunt et abbatis praesentis. 20 Quam petitionem manu sua scribat, aut certe, si non scit litteras, alter ab eo rogatus scribat et ille novicius signum faciat et manu sua eam super altare ponat.
21 Quam dum imposuerit, incipiat ipse novicius mox hunc versum: Suscipe me, Domine, secundum eloquium tuum et vivam, et ne confundas me ab exspectatione mea. 22 Quem versum omnis congregatio tertio respondeat, adiungentes Gloria Patri. 23 Tunc ille frater novicius prosternatur singulorum pedibus ut orent pro eo, et iam ex illa die in congregatione reputetur.
24 Res, si quas habet, aut eroget prius pauperibus aut facta sollemniter donatione conferat monasterio, nihil sibi reservans ex omnibus, 25 quippe qui ex illo die nec proprii corporis potestatem se habiturum scit.
26 Mox ergo in oratorio exuatur rebus propriis quibus vestitus est et induatur rebus monasterii. 27 Illa autem vestimenta quibus exutus est reponantur in vestiario conservanda, 28 ut si aliquando suadenti diabolo consenserit ut egrediatur de monasterio -- quod absit -- tunc exutus rebus monasterii proiciatur. 29 Illam tamen petitionem eius, quam desuper altare abbas tulit, non recipiat, sed in monasterio reservetur.
1 Si quis forte de nobilibus offerit filium suum Deo in monasterio, si ipse puer minor aetate est, parentes eius faciant petitionem quam supra diximus 2 et cum oblatione ipsam petitionem et manum pueri involvant in palla altaris, et sic eum offerant.
3 De rebus autem suis, aut in praesenti petitione promittant sub iureiurando quia numquam per se, numquam per suffectam personam nec quolibet modo ei aliquando aliquid dant aut tribuunt occasionem habendi; 4 vel certe si hoc facere noluerint et aliquid offerre volunt in eleemosynam monasterio pro mercede sua, 5 faciant ex rebus quas dare volunt monasterio donationem, reservato sibi, si ita voluerint, usufructu. 6 Atque ita omnia obstruantur ut nulla suspicio remaneat puero per quam deceptus perire possit -- quod absit -- quod experimento didicimus.
7 Similiter autem et pauperiores faciant.
8 Qui vero ex toto nihil habent, simpliciter petitionem faciant et cum oblatione offerant filium suum coram testibus.
1 Si quis de ordine sacerdotum in monasterio se suscipi rogaverit, non quidem citius ei assentiatur. 2 Tamen, si omnino persteterit in hac supplicatione, sciat se omnem regulae disciplinam servaturum, 3 nec aliquid ei relaxabitur, ut sit sicut scriptum est: Amice, ad quod venisti? 4 Concedatur ei tamen post abbatem stare et benedicere aut missas tenere, si tamen iusserit ei abbas; 5 sin alias, ullatenus aliqua praesumat, sciens se disciplinae regulari subditum, et magis humilitatis exempla omnibus det. 6 Et si forte ordinationis aut alicuius rei causa fuerit in monasterio, 7 illum locum attendat quando ingressus est in monasterio, non illum qui ei pro reverentia sacerdotii concessus est.
8 Clericorum autem si quis eodem desiderio monasterio sociari voluerit, loco mediocri collocentur; 9 et ipsi tamen si promittunt de observatione regulae vel propria stabilitate.
1 Si quis monachus peregrinus de longinquis provinciis supervenerit, si pro hospite voluerit habitare in monasterio 2 et contentus est consuetudinem loci quam invenerit, et non forte superfluitate sua perturbat monasterium, 3 sed simpliciter contentus est quod invenerit, suscipiatur quanto tempore cupit.
4 Si qua sane rationabiliter et cum humilitate caritatis reprehendit aut ostendit, tractet abbas prudenter ne forte pro hoc ipsud eum Dominus direxerit.
5 Si vero postea voluerit stabilitatem suam firmare, non renuatur talis voluntas, et maxime quia tempore hospitalitatis potuit eius vita dinosci. 6 Quod si superfluus aut vitiosus inventus fuerit tempore hospitalitatis, non solum non debet sociari corpori monasterii, 7 verum etiam dicatur ei honeste ut discedat, ne eius miseria etiam alii vitientur. 8 Quod si non fuerit talis qui mereatur proici, non solum si petierit suscipiatur congregationi sociandus, 9 verum etiam suadeatur ut stet, ut eius exemplo alii erudiantur, 10 et quia in omni loco uni Domino servitur, uni regi militatur. 11 Quem si etiam talem esse perspexerit abbas, liceat eum in superiori aliquantum constituere loco. 12 Non solum autem monachum, sed etiam de suprascriptis gradibus sacerdotum vel clericorum stabilire potest abbas in maiori quam ingrediuntur loco, si eorum talem perspexerit esse vitam.
13 Caveat autem abbas ne aliquando de alio noto monasterio monachum ad habitandum suscipiat sine consensu abbatis eius aut litteras commendaticias, 14 quia scriptum est: Quod tibi non vis fieri, alio ne feceris.
1 Si quis abbas sibi presbyterum vel diaconem ordinari petierit, de suis eligat qui dignus sit sacerdotio fungi.
2 Ordinatus autem caveat elationem aut superbiam, 3 nec quicquam praesumat nisi quod ei ab abbate praecipitur, sciens se multo magis disciplinae regulari subdendum. 4 Nec occasione sacerdotii obliviscatur regulae oboedientiam et disciplinam, sed magis ac magis in Deum proficiat.
5 Locum vero illum semper attendat quod ingressus est in monasterio, 6 praeter officium altaris, et si forte electio congregationis et voluntas abbatis pro vitae merito eum promovere voluerint. 7 Qui tamen regulam decanis vel praepositis constitutam sibi servare sciat.
8 Quod si aliter praesumpserit, non sacerdos sed rebellio iudicetur. 9 Et saepe admonitus si non correxerit, etiam episcopus adhibeatur in testimonio. 10 Quod si nec sic emendaverit, clarescentibus culpis, proiciatur de monasterio, 11 si tamen talis fuerit eius contumacia ut subdi aut oboedire regulae nolit.
1 Ordines suos in monasterio ita conservent ut conversationis tempus ut vitae meritum discernit utque abbas constituerit.
2 Qui abbas non conturbet gregem sibi commissum nec, quasi libera utens potestate, iniuste disponat aliquid, 3 sed cogitet semper quia de omnibus iudiciis et operibus suis redditurus est Deo rationem.
4 Ergo secundum ordines quos constituerit vel quos habuerint ipsi fratres sic accedant ad pacem, ad communionem, ad psalmum imponendum, in choro standum; 5 et in omnibus omnino locis aetas non discernat ordines nec praeiudicet, 6 quia Samuel et Daniel pueri presbyteros iudicaverunt. 7 Ergo excepto hos quos, ut diximus, altiori consilio abbas praetulerit vel degradaverit certis ex causis, reliqui omnes ut convertuntur ita sint, 8 ut verbi gratia qui secunda hora diei venerit in monasterio iuniorem se noverit illius esse qui prima hora venit diei, cuiuslibet aetatis aut dignitatis sit, 9 pueris per omnia ab omnibus disciplina conservata.
10 Iuniores igitur priores suos honorent, priores minores suos diligant. 11 In ipsa appellatione nominum nulli liceat alium puro appellare nomine, 12 sed priores iuniores suos fratrum nomine, iuniores autem priores suos nonnos vocent, quod intellegitur paterna reverentia.
13 Abbas autem, quia vices Christi creditur agere, dominus et abbas vocetur, non sua assumptione sed honore et amore Christi; 14 ipse autem cogitet et sic se exhibeat ut dignus sit tali honore.
15 Ubicumque autem sibi obviant fratres, iunior priorem benedictionem petat. 16 Transeunte maiore minor surgat et det ei locum sedendi, nec praesumat iunior consedere nisi ei praecipiat senior suus, 17 ut fiat quod scriptum est: Honore invicem praevenientes.
18 Pueri parvi vel adulescentes in oratorio vel ad mensas cum disciplina ordines suos consequantur. 19 Foris autem vel ubiubi, et custodiam habeant et disciplinam, usque dum ad intellegibilem aetatem perveniant.